FONS

FONS
FONS
Neptuni inventum, vide infra, a fundendo, quod aquam fundant, dictus, scaturigo aquarum perennis, atqueve hinc inter rudis illius Antiquitatis Numina fuit. Mart. l. 4. Epigr. 57. v. 7. cuius epigraphe ad Faustinum.
Ergo sacri fontes et littora grata valete
Nympharum pariter, Nereidumque domus.
Ubi sacros vocat, ob divinitatis opinionem, quemadmodum ἱεροὺς ποταμοὺς Graeci, διὰ τὸ ἀένναον ,inquit Eustath. ad Odyss. λ. propter perennem fluxum. Certe Persae ab horum cultu ὑδρολάτραι dicti sunt, non minusac ab ignis veneratione πυρσολάτραι: quos proin eousque coluêrunt, ut nec faciem aquâ eorum lavarent, nequeve aliter attingerent, quam potus gratia et ob plantarum curam, Herald. ad Mart. Atqueve hinc Κρηνίδες Nymphae (κρήνη namqueve fons est) communi aliorum daemonum cultu, aris, autris, templis honoratae. Indidem oracula petita, quo πηγομαντεία (nam πηγὴ itidem fontem notat) Gentilium multiplex spectat, quos sortes in profundum aliquem Fontem, divinandi gratiâ, iactasse legimus, apud Suet. Tib. c. 14. ubi ait: Cum iuxta patavium adiisset Geryonis oraculum, sorte tractâ, quâ monebatur, ut de consultationibus in Aponi fontem talos aureos iaceret, evenit, ut summum numerum iacti ab eo ostenderent, hodieque sub aqua visuntur ii tali. Quod Isaac. Casaub. in Graecorum consuetudine moribusqueve fuisse, ostendit ex Sozomeno Hist. Eccl. l. 5. c. 19. allato etiam exemplo Inus sontis, ex Paus. in Laconicis. Et allusit Claud. de 6. Honorii Consulatu, Carm. 28. v. 513.
———— Cumque omnibus una
Sit natura vadis, similes ut corporis umbras
Ostendant: haec sola novam iactantia sortem,
Humanos properant imitari flumina mores.
Rossaeus Artis huius quinqueve distinctas species recenset: 1. Cuns haustu fontium vates se fieri credebant, οἱ τῶ ἀποῤῥήτων ὑδάτων πεόντες μαντικοὶ γενόμενοι, Aristid. Orat. de Puteo. Quo nomine Castalius fons, in Baeotia, olim celebris fuit. Stat. Theb. l. 4. v. 38.
———— nec enim altior ulli
Mens hausto de fonte venit ————
2. Cum in eos aliquid coniciebant, attendentes an sideret id, an supernataret. Quo fine in fontem Inûs modo dictum placentas proicere moris fuisse, legas apud Paus. ubi supra. 3. Cum imagines earum rerum, quas scire desiderabant, in fontibus quaerebant, uti de fonte Apollinis Phryxaei, in Achaia legimus. 4. Cum immissis in fontes phialis vitreis de morbi eventu inde auguria captabant, illas extractas iterum inspiciendo. 5. Cum tres lapillos in fontes proicientes observabant, quales in descendendo gyros facerent. Quam in rem vide Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 7. c. 2. Proin dona quaedam in Fontes, seu accepti benesicii praemia, coniciebant, perceptâ sorte discesuri, non minus ac illi, qui Oracula consulebant, donaria votiva templorum seu tholis seu parietibns affigebant. C. Plin. l. 8. Ep. 8. Hunc subter fons exit et exprimitur pluribus venis, sed imparibus, eluctatusque facit gurgitem, qui lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis. Ubi stipes in fundum coniectas apparet, sed et alia donaria iuxta affigebantur. Unde iterum Claud. de Apono, Carm. 49. v. 37.
Tunc omnem liquidi vallem mirabere fundi.
Tunc veteres hastae, regia dona, micant.
Ita nihil tam purum limpidumqueve, quod non sordibus suis superstitio conspurcare fuerit causa. Vide Th. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 7. Laudabantur enim hanc in rem ii praecipue, qui vitrea perspicuitate visum ad imum usque fundum admitterent. Unde Poeta, de fonte,
————— vitreus pellucidus undis.
Horat. l. 3. Carm. Od. 13. Initio.
ô fons Blandusiae splendidior vitro.
Et quia cuilibet Numini suum ἐίδωλον, suam effigiem dabant Gentiles, Aegyptii canales salientesqueve sacrorum fontium λεοντομόρφους, leonina facie fabricabant, uti ex Oro docet Salmas. ad Solin. p. 431. etc. Duravit superstitio recentius quoqueve inaevum. Fontibus enim et lignis sacrificasse olim Cattos sive Hessos, antequam a S. Winfrido, cognom. Bonifacio, primo Ep. Moguntino, converterentur, docet Willibaldus, primus Ep. Eistetensis, cuius librum edidit Canisius Antiqq. Lect. part. 2. et Serrarius, una cum Bonifacii Epistolis. Eundem Bohemos cultum quoqueve Fontibus praestitisse, legimus apud Ioh. Dubravium Hist. Bohem. l. 1. Qui et huic rei firmandae de Nympharum ab hac gente cultu et id genus Numinum, verba adducit e Procopii Hist. Goth. l. 9. sic scribit: Cetera in Boiemia tranquilla erant, nisi quod ad vomitum superstitiosi rursus revertebantur, Lares et Lemures colentes, victimasque tuns ad fontes, tum ad lucos et compita mactantes. Sed et Pervani, Novi Orbis incolae, non solum Mare pro Deo habuêre, Mammacocha illud appellantes; sed et flumina Fontesque, divinis honoribus affecêre, antequam illo Regno potirentur Hispani teste Ioh. a Costa l, 5. c. 2. et 4. Vide Voss. de Idolol. l. 3. c. 82. et infra Fontium excultores. Imo et Fontis Dei mentio apud Arnob. adv. Gentes l. 3. qui eum Iani fil. facit, Varronem de Ling. Lat. l. 5. Cic. de LL. Martian. Capellam de Nuptiis Philolog. l. 1. cuius sacra Fontinalia, ut infra videbimus. Sanctior eorum usus quod philosophandi loca antiquissimis temporibus Fontes fuisse legimus. Unde iuxta Fontes Beersabae, lucos sibi et amoena vireta plantasse Abrahamus Patr. legitur Genes. c. 21. v. 19. et Christus, ad Fontem Iacobi considens, ad Samaritanam primo, dein ad discipulos suos, de Rebus ad Regnum caelorum spectantibus, disseruit, Ioh. c. 4.
v. 6. et seqq. Nempe prima haec urbium origo fuit. Ad Fontem conveniebant pauci aliqui primitus, ac prope eum casam erigebant, hac commoditate e propinquo usuri. Mox pluribus ibidem casis eiusmodi exstructis vicus ortus est, a. Gr. πηγὴ, pagus appellatus: plures postmodum pagi in unum corpus coeuntes opp. effecêrunt; oppidorumqueve semper insigne decus habitum fontes salubri aquâ perpetuo manantes. A' Fonte, dicti Fontani, qui fontium apud Romanos curam gessêre, memorati Mart. l. 7. Epigr. 14. cuius epigraphe ad Arginum puerum
Securus licet hos fontes, Argine mimstres
Nil faciunt Nymphae: ne velit ipse, cave.
ubi de fonte in aedibus Stellae agit. Hos non magis Aquariorum, quam pocillatorum turbae, annumerari vult Pignor. l. de Servis: ubi ex Iuriscoss. vasa haec rccensent salientibus aquis accommodata: Plumbeum castellum, fistulas sub terra missas, ahenum lateribus circumstructum, fistulas fictiles, epistomia, canales, automata, cantharos, personas, crateres, vasa aenea. Idem expressiones aquarum Silanos dictos, earumqueve modulos aut ad unciarum, aut ad digitorum rationem, institutas esse, ait. Unde factum, ut apud Paulum IC. in Epistola nescio cuius legamus, ὕδατος τοῦ ῥέοντος δάκτυλον, aquae fluentis digitum: apposite ad veterem Inscr. Suessanam, in qua ordo Decurionum Coloniae Suessae C. Titio cuidam Chresimo permittit, Ut. aquae. digitus. in. domo, eius. flueret. Vide quoqueve infra Saltentes, it. Silani etc. Plura de Fontibus, iis inprimis, qui prae caereris aliquâ re notabiles, vide praeter Plin. l. 2. c. 88. alibiqueve, apud Voss. de Idolo. l. 2. c. 63. 70. et 73. etc. Auctorem Sinae et Eur. c. 28. Auctorem Anon. Orbis Terr. Georg. et Civ. c. 3. §. 21. Alios. Apud Ecclesiasticos Scriptores, Fons, vas est in Baptisterio, in quod baptizandi descendebant: κολυμβήθρα et δεξαμενὴ Graecis, uti pluribus ostendit C. du Fresne Descript. S. Sophiae n. 83. Unde Descensus ad fontem, tit. Carminis a Canisio editi Antiqq. Lection. Tom. V. p. 745. quo describitur Litania, quae canebatur, dum baptizandi ad Fontes deducebanrur:
Mitte sanctum nunc amborum
Spiritum paraclitum,
In hanc plebem, quam recentem
Fons Baptismi parturit.
Influebant autem in Baptisteriorum fontes aquae vivae, per fistulas, canales et aquaeductus, ut colligere est ex Ennodio Carm. 149. Anastasio Bibl. in Hadr. Alios: Atqueve interdum per columnas in medio fontium perforatas effluebant, ut idem Anastasius refert in Hilaro, ubi de Baptisterio Basilicae Constantinianae. Interdum per figuras animalium, v. g. cervorum, Ibid. agnorum, apud eundem in Slvestro etc. Vide quoqueve infra aliquid in voce Puteus. Aliud quid sonat, Fons aureus, cumgemmis, in vet. Scheda apud Browerum Ann. Trevir. l. 8. n. 114. ubi vas notat, in quo aqua, ad Missae sacrificium, ut vocant, in communione Rom. reponitur, vide C. du Fresne Gloss.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Fons — can refer to:* an alternate spelling of Fontus, a god in the Roman mythologyFons is the name or part of the name of several communes of France: * Fons, in the Ardèche département * Fons, in the Gard département * Fons, in the Lot département *… …   Wikipedia

  • Fons — Saltar a navegación, búsqueda Fons puede referirse a Fons, comuna francesa situada en Ardèche. Fons, comuna francesa situada en Gard. Fons, comuna francesa situada en Lot. En la mitología romana, Fontus. Obtenido de Fons Categoría:… …   Wikipedia Español

  • Fons — Fons, auch Fontus, Fonsus oder Fontanus ist einer der zahlreichen „kleinen“ Götter der römischen Mythologie. Er ist der Sohn von Iuturna und Ianus. Er ist der Gott der Quellen, Brunnen und fließenden Gewässer. Wie Ianus wird er mit zwei Köpfen… …   Deutsch Wikipedia

  • Fons — Fons, Font Toponyme devenu patronyme. Il s agit bien sûr de la source, de la fontaine. C est du moins une certitude pour Font, car, pour Fons, certains linguistes y verraient le sens de fond, creux, en liaison avec le nom commun de même sens fons …   Noms de famille

  • Fons — (lat.), Quell, Brunnen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Fons — (auch Fontus), der röm. Gott der Quellen, Sohn des Janus und der Juturna; an seinem Feste, den Fontinalien (13. Okt.), bekränzte man die Brunnen und warf Blumen in die Quellen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • fons — index origin (source), source Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • fons — Mot Monosíl·lab Nom masculí …   Diccionari Català-Català

  • Fons — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Sommaire 1 Commune 2 Mythologie romaine 3 …   Wikipédia en Français

  • fons — 1. a, fonch, a, founs, o, foun, founcho adj. et adv. profonde. Ben fons : bien fonds. Cava fons : creuser profondément. Sieta fonsa : assiette creuse 2. founs m. . fond ; profondeur ; fonds. Lo monde es redon; cu non saup nadar va au fons prov …   Diccionari Personau e Evolutiu

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”